- ARBORES Terminales
- ARBORES Terminalessicut hodieque apud Persas, ita olim agros, velut et lapides, terminabant, frequentius tamen lapis Terminus erat. Reperiuntur Arbores Terminales apud Paulum ICtum et indiscrete Arbores lapidesve Terminales dixêre ICti legg. 1. 3. ff. de Term. moto. Hinc Ovid. l. 2. Fast. v. 641.Termine, sive lapis, sive es desertus in agroStipes, ab antiquis tu quoque Numen habes.Et ex eius imitatione Tibullus l. 1. Et. 1. v. 11.Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris,Seu vetus in trivio florida sertalapis.Vide supra Arbor finalis, et infra Terminus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.